CAPUT PRIMUM. De coenobio abbatis Pauli, et patientia cuiusdam fratris. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | Post dies admodum paucos, maioris doctrinae desiderio pertrahente, rursus ad abbatis Pauli coenobium summa spiritus alacritate perreximus: ubi licet plusquam ducentorum fratrum numerus moraretur, in honorem tamen solemnitatis quae id temporis agebatur, infinita quoque de aliis coenobiis monachorum turba confluxerat. |
2 | Nam prioris abbatis qui eidem coenobio praefuerat anniversaria depositio solemniter celebrabatur. Cuius conventus idcirco facimus mentionem, ut patientiam cuiusdam fratris, quae sub praesentia totius congregationis huius immobili eius claruit lenitate, breviter perstringamus. Nam licet alio huius operis tendat intentio, ut scilicet abbatis Ioannis, qui derelicta eremo illi se coenobio summa humilitatis virtute subdiderat, proferamus eloquia, nequaquam tamen putamus absurdum, si absque ulla circuitione verborum, magna, ut credimus, studiosis quibusque virtutum aedificatio conferatur. |
3 | In ingenti itaque atrio subdivali illa monachorum multitudine per duodenarium numerum distinctis ordinibus considente, cum quidam fratrum susceptum ferculum paulo tardius intulisset, sub occasione istius tarditatis praedictus abbas Paulus, qui inter turbas ministrantium fratrum sollicite discurrebat, exerta manu, palma eum sub omnium percussit intuitu, ita ut sonitus etiam adversorum vel longius considentium auribus resultaret. |
4 | Hoc autem idcirco ab eo factum est, ut cunctis qui aderant iuvenis patientiam patefaceret, et omnes qui interfuissent tali spectaculo modestiae erudirentur exemplo. Quam maturo autem id senior fecerit consilio, res probavit. Nam memorabilis patientiae iuvenis tanta id animi lenitate suscepit, ut non modo nullus fuerit ex eius ore sermo prolapsus, vel tenuissimum murmur tacita labiorum agitatione signatum; sed ne ipsa quidem oris modestia atque tranquillitas aut color saltem quantulumcumque mutatus. |
5 | Quod factum non solum nobis, qui nuper de Syriae monasterio venientes patientiae huius virtutem tam evidentibus perceperamus exemplis, sed etiam cunctis qui expertes talium non erant studiorum, ita mirum fuit, ut etiam summis viris praecipua per hoc factum conferretur instructio; quod scilicet etiamsi patientiam eius correptio paterna non moverat, ne spectaculum quidem tantae multitudinis ullo vultum eius ruboris tinxisset indicio. |